SIMIERUS Josias

SIMIERUS Josias
SIMIERUS Josias
Theologus Tigurinus, Capellis natus est, Helvetiae coenobiô, iuxta Tigurum, ubi Petro Martyri postea successit. Scripsit Commentar. in Exodum, fol. De Rep. Helvetior. libros 2. de Alpibus quoque et Vallesia Comment. etc. Vir non minus
pietate, quam eruditione inclitus, Humfred. Animi candore, et omnigena eruditione praestans, Thuan. Obiit A. C. 1576. aetat. 45. Mathematum quoque, ut et aliarum artium, quae Theologiae ancillantur, qpprime illum peritum fuisse, refert Melchior Adami in vitis Theolog. Vide Thuan. Hist. l. 62. Guil. Stuckium in vita eius, etc. Operum suorum Catalogum ipse confecit in Epitome Biblioth. Gesner. Vide quoque Effigies Verheiden, Scaligeran. et Anton. Teissier Elog. Part. 1. ubi varia illum Bullingeri aliorumque Auctorum scripta in lucem edidisse, reliquisse etiam Dialogum de Quaestione, Utrum capanae pulsu meridie aut vesperi auditô, detecto capite orandum sit? sed adhuc ineditum, addit: adde Paul. Freherum Theatro Viror. eruditione clarorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”